PILUMNUS

PILUMNUS
PILUMNUS
Iovis filius, eius Apuliae partis, quae postea Daunia dicta est, Rex, qui Danaen Acrisii filiam ad Apulum litus una cum Perseo filio delatam, uxorem duxit, et Danaum ex ea suscepit Turni patrem. Servis Picumnum, et Pilumnum fratres fuisse ait, quorum ille stercorandorum agrorum usum invenerit, unde et Sterculinus est: Pilumnus vero pilandi frumenti rationem, unde et pilum ab ipso nomen volunt accepisse, Lloyd. Nonius Marcellus Pilumnum et Picumnum Deos vocat, Praesides auspiciis coniugalibus, citatque Varronem, de Vita Pop. Rom. l. 2. cuius haec sunt: Natus si erat vitalis ac sublatus ab Obstetrice, statuebant in terra, ut auspicaretur rectus, Diisque coniugalibus, Pilumno et Picumno, in aedibus lectus sternebatur. Idem Varro, inter 3. Deos custodes Puerperae statim post partum adhibitos Silvanumque ab ingressu nocturno arcentes, Pilumnum ac Picumnum ponit; quod propterea sactum, quoniam Silvani et Fauni, quos vulgo Incubos vocabant, improbi quondam fuerant mulierculis ac earum concubitui inhiabant, unde ne Silvanus per noctem ingrederetur, et iacentem vexaret, hi adhibiti. Ita enim ex eo Augustin. de Civ. Dei, l. 6. c. 9. Mulieri fetae post partum tres custodes commemorat (Varro) adhiberi, ne Silvanus per noctem ingrediatur et vexet: Eorumque custodum significandorum causâ tres homines noctu circumire limina domus, et primo limen securi ferire, postea pilô, tertio deverrere scopis: ut his datis culturae signis, Deus Silvanus prohibeatur introire: quia, inquit, neque arbores caeduntur, atque putantur, sine ferro: neque far conficitur sine pilo; neque fruges coacervantur sine scopis. Ab bis autem tribus rebus tres nuncupati Dii, Intercidona a securis intercisione: Pilumnus, a pilo: Deverra a scopis, quibus Diis custodibus contra vim Dei Silvani feta conservatur. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. et Thom. Bartholinum, de Puerperio Verter. adde Gerh. Io. Vossium, de Idolol. l. 1. c. 40. ubi multa de his Rutulorum Diis, avo avunculoqueaut patruo magno Turni, quosa quibusdam pro Dioscuris quoque habitos, addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Pilumnus [1] — Pilumnus (Myth.), s. u. Picumnus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pilumnus [2] — Pilumnus (P. Leach.), Gattung der Krabben …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pilumnus — Pilumnus, altitalischer Gott, Erfinder des Getreidestampfens, Bruder des Picumnus, dem man die Erfindung der Ackerdüngung zuschrieb. Beide galten nach andrer Auffassung als Schutzgötter der Wöchnerinnen und Neugebornen, daher man ihnen auf dem… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pilumnus — Selon la mythologie romaine, Pilumnus était le dieu protecteur des nouveau nés, puis, plus tard, des cultures. On le trouve souvent associée à son frêre Picummus ou Picumnus. Les deux dieux sont souvent présentés comme complémentaires : On… …   Wikipédia en Français

  • Pilumnus — In Roman mythology, Pilumnus ( staker ) was a nature deity, brother of Picumnus. He ensured children grew properly and stayed healthy. Ancient Romans made an extra bed after the birth of a child in order to ensure the help of Pilumnus. He also… …   Wikipedia

  • Pilumnus — /pi lum neuhs/, n. one of two ancient gods of fertility. Cf. Picumnus. * * * …   Universalium

  • Pilumnus — /pi lum neuhs/, n. one of two ancient gods of fertility. Cf. Picumnus …   Useful english dictionary

  • Papilio pilumnus — Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung: Schmetterlinge (Lepidoptera) Familie: Ritterfalter (Papilionidae) Unterfamilie …   Deutsch Wikipedia

  • Пилумн — (Pilumnus) и брат его Пикумн древние домашние боги римлян. П. был вооружен дубиной (pilum), которой он научил людей молотить хлеб. Он считался охранителем домов, в особенности таких, где были новорожденные. В таких домах для обоих братьев… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ПИЛУМН —    • Pilumnus,          бог, охранявший древний земледельческий Рим, носивший пест (pilum), которым он учил раздроблять хлебные зерна, и вместе с тем охранял дома, где были новорожденные; ср. Deverra, Деверра. Его брат был Picumnus (Pitumnus),… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”